Background image

terug

Rede ter verdediging van Caelius

Uit de rede ter verdediging van Caelius is de onderstaande tekst afkomstig.

1   At studuit Catilinae, cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius. Et multi hoc idem
2ex omni ordine atque ex omni aetate fecerunt. Habuit enim ille, sicuti meminisse vos
3arbitror, permulta maximarum non expressa signa sed adumbrata virtutum.Utebatur
4hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabat. Erant apud
5illum inlecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris.
6Flagrabant vitia libidinis apud illum; vigebant etiam studia rei militaris. Neque ego
7umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque atque
8inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum.Quis clarioribus viris
9quodam tempore iucundior, quis turpioribus coniunctior?
 
Cicero, In Catilinam I, 12-13