terug
Rede ter verdediging van Caelius
Uit de rede ter verdediging van Caelius is de onderstaande tekst afkomstig.
1 | At studuit Catilinae, cum iam aliquot annos esset in foro, Caelius. Et multi hoc idem |
2 | ex omni ordine atque ex omni aetate fecerunt. Habuit enim ille, sicuti meminisse vos |
3 | arbitror, permulta maximarum non expressa signa sed adumbrata virtutum.Utebatur |
4 | hominibus improbis multis; et quidem optimis se viris deditum esse simulabat. Erant apud |
5 | illum inlecebrae libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli ac laboris. |
6 | Flagrabant vitia libidinis apud illum; vigebant etiam studia rei militaris. Neque ego |
7 | umquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque atque |
8 | inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque conflatum.Quis clarioribus viris |
9 | quodam tempore iucundior, quis turpioribus coniunctior? |
| |
| Cicero, In Catilinam I, 12-13 |