Dit is een fragment uit dezelfde redevoering van Cicero tot de senaat.
1 | Qua re secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur,muro |
2 | denique, quod saepe iam dixi, secernantur a nobis; desinant insidiari domi suae consuli, |
3 | circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam,malleolos et faces ad |
4 | inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque quid de |
5 | re publica sentiat. Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore |
6 | diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam |
7 | in omnibus bonis consensionem ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, |
8 | oppressa, vindicata esse videatis.Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, |
9 | cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio qui se tecum omni scelere parricidioque |
10 | iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium.Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec |
11 | urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperi vere |
12 | nominamus, hunc et huius socios a tuis ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita |
13 | fortunisque civium omnium arcebis et homines bonorum inimicos, hostes patriae, latrones |
14 | Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos |
15 | mortuosque mactabis. |
| |
| Cicero, In Catilinam I, 32-33 |