Background image

terug

Redevoering van Cicero tot de senaat

Dit is een fragment uit dezelfde redevoering van Cicero tot de senaat.

1   Qua re secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur,muro
2denique, quod saepe iam dixi, secernantur a nobis; desinant insidiari domi suae consuli,
3circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam,malleolos et faces ad
4inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque quid de
5re publica sentiat. Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore
6diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam
7in omnibus bonis consensionem ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata,
8oppressa, vindicata esse videatis.Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute,
9cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio qui se tecum omni scelere parricidioque
10iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium.Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec
11urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperi vere
12nominamus, hunc et huius socios a tuis ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita
13fortunisque civium omnium arcebis et homines bonorum inimicos, hostes patriae, latrones
14Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos
15mortuosque mactabis.
 
Cicero, In Catilinam I, 32-33