Tijdens een vergadering van de senaat spreekt Cicero Catilina toe.
1 | Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? In qua nemo est |
2 | extra istam coniurationem perditorum hominum qui te non metuat, nemo qui non oderit. |
3 | Quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? Quod privatarum rerum |
4 | dedecus non haeret in fama? Quae libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, |
5 | quod flagitium a toto corpore afuit? Cui tu adulescentulo, quem corruptelarum inlecebris |
6 | inretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti? Quid vero? |
7 | nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locum vacuefecisses, nonne etiam alio |
8 | incredibili scelere hoc scelus cumulavisti? Quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne |
9 | in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur. |
10 | Praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas omnes proximis Idibus tibi impendere |
11 | senties: ad illa venio quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad |
12 | domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad |
13 | omnium nostrum vitam salutemque pertinent. Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius |
14 | caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum neminem qui nesciat te pridie Kalendas |
15 | Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo,manum consulum et |
16 | principum civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem |
17 | aliquam aut timorem tuum, sed Fortunam populi Romani obstitisse? |
| |
| Cicero, In Catilinam I, 13-15 |