Background image

terug

Cicero spreekt Catilina toe

Tijdens een vergadering van de senaat spreekt Cicero Catilina toe.

1   Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit? In qua nemo est
2extra istam coniurationem perditorum hominum qui te non metuat, nemo qui non oderit.
3Quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? Quod privatarum rerum
4dedecus non haeret in fama? Quae libido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis,
5quod flagitium a toto corpore afuit? Cui tu adulescentulo, quem corruptelarum inlecebris
6inretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad libidinem facem praetulisti? Quid vero?
7nuper cum morte superioris uxoris novis nuptiis locum vacuefecisses, nonne etiam alio
8incredibili scelere hoc scelus cumulavisti? Quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne
9in hac civitate tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata esse videatur.
10Praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas omnes proximis Idibus tibi impendere
11senties: ad illa venio quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad
12domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem, sed ad summam rem publicam atque ad
13omnium nostrum vitam salutemque pertinent. Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius
14caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum neminem qui nesciat te pridie Kalendas
15Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo,manum consulum et
16principum civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem
17aliquam aut timorem tuum, sed Fortunam populi Romani obstitisse?
 
Cicero, In Catilinam I, 13-15