Background image

terug

Een portret van Catilina en zijn aanhang

Een portret van Catilina en zijn aanhang.

1    L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo
 pravoque.Huic ab adulescentia bella intestina caedes rapinae discordia civilis grata fuere,
 ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae algoris vigiliae supra quam
 quoiquam credibile est. Animus audax subdolus varius, quoius rei lubet simulator ac
5 dissimulator, alieni adpetens sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae
 parum.Vastus animus inmoderata incredibilia nimis alta semper cupiebat. Hunc post
 dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae, neque id quibus
 modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. Agitabatur magis
 magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque
10 iis artibus auxerat quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos
 pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.
 
2    In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium
 flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat. Nam
 quicumque [inpudicus adulter ganeo] manu ventre pene bona patria laceraverat, quique
15 alienum aes grande conflaverat quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes
 undique parricidae sacrilegi convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos
 manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes quos flagitium
 egestas conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant. Quod si quis
 etiam a culpa vacuos in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque inlecebris facile par
20 similisque ceteris efficiebatur. Sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat: eorum
 animi molles etiam et fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam ut quoiusque studium
 ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari, postremo neque
 sumptui neque modestiae suae parcere dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. Scio fuisse
 nonnullos qui ita existumarent, iuventutem quae domum Catilinae frequentabat parum
25 honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis quam quod quoiquam id conpertum
 foret haec fama valebat.
  
 Sallustius,De coniuratione Catilinae 5 en 14