Een portret van Catilina en zijn aanhang.
1 | | | L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo |
| | | pravoque.Huic ab adulescentia bella intestina caedes rapinae discordia civilis grata fuere, |
| | | ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae algoris vigiliae supra quam |
| | | quoiquam credibile est. Animus audax subdolus varius, quoius rei lubet simulator ac |
| 5 | | dissimulator, alieni adpetens sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae |
| | | parum.Vastus animus inmoderata incredibilia nimis alta semper cupiebat. Hunc post |
| | | dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae, neque id quibus |
| | | modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. Agitabatur magis |
| | | magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque |
| 10 | | iis artibus auxerat quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos |
| | | pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. |
| | | |
2 | | | In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium |
| | | flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat. Nam |
| | | quicumque [inpudicus adulter ganeo] manu ventre pene bona patria laceraverat, quique |
| 15 | | alienum aes grande conflaverat quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes |
| | | undique parricidae sacrilegi convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos |
| | | manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes quos flagitium |
| | | egestas conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant. Quod si quis |
| | | etiam a culpa vacuos in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque inlecebris facile par |
| 20 | | similisque ceteris efficiebatur. Sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat: eorum |
| | | animi molles etiam et fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam ut quoiusque studium |
| | | ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari, postremo neque |
| | | sumptui neque modestiae suae parcere dum illos obnoxios fidosque sibi faceret. Scio fuisse |
| | | nonnullos qui ita existumarent, iuventutem quae domum Catilinae frequentabat parum |
| 25 | | honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis quam quod quoiquam id conpertum |
| | | foret haec fama valebat. |
| | | |
| | | Sallustius,De coniuratione Catilinae 5 en 14 |