Background image

terug

De coniuratione Catilinae 25

Portret van een aanhanger van Catilina.

1 Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora conmiserat. Haec
2 mulier genere atque forma, praeterea viro liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis [et]
3 Latinis docta, psallere [et] saltare elegantius quam necesse est probae,multa alia quae
4 instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit;
5 pecuniae an famae minus parceret haud facile discerneres; lubido sic adcensa ut saepius
6 peteret viros quam peteretur. Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum
7 abiuraverat, caedis conscia fuerat: luxuria atque inopia praeceps abierat.Verum ingenium
8 eius haud absurdum: posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli
9 vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat.
 
 Sallustius, De coniuratione Catilinae 23