Background image

terug

De coniuratione Catilinae 23

Portret van een aanhanger van Catilina.

1 Sed in ea coniuratione fuit Q.Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus
2 coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant. Huic homini non minor vanitas
3 inerat quam audacia: neque reticere quae audierat neque suamet ipse scelera occultare,
4 prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia, muliere
5 nobili, stupri vetus consuetudo; quoi cum minus gratus esset quia inopia minus largiri
6 poterat, repente glorians maria montesque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi
7 obnoxia foret, postremo ferocius agitare quam solitus erat. At Fulvia insolentiae Curi
8 causa cognita tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de
9 Catilinae coniuratione quae quoque modo audierat compluribus narravit. Ea res in primis
10 studia hominum adcendit ad consulatum mandandum M.Tullio Ciceroni. Namque antea
11 pleraque nobilitas invidia aestuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis
12 egregius homo novos adeptus foret; sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia post
13 fuere.
 
 Sallustius, De coniuratione Catilinae 23