terug
De coniuratione Catilinae 25
Portret van een aanhanger van Catilina.
| 1 | | Sed in iis erat Sempronia, quae multa saepe virilis audaciae facinora conmiserat. Haec |
| 2 | | mulier genere atque forma, praeterea viro liberis satis fortunata fuit; litteris Graecis [et] |
| 3 | | Latinis docta, psallere [et] saltare elegantius quam necesse est probae,multa alia quae |
| 4 | | instrumenta luxuriae sunt. Sed ei cariora semper omnia quam decus atque pudicitia fuit; |
| 5 | | pecuniae an famae minus parceret haud facile discerneres; lubido sic adcensa ut saepius |
| 6 | | peteret viros quam peteretur. Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum |
| 7 | | abiuraverat, caedis conscia fuerat: luxuria atque inopia praeceps abierat.Verum ingenium |
| 8 | | eius haud absurdum: posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli |
| 9 | | vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat. |
| | | |
| | | Sallustius, De coniuratione Catilinae 23 |