terug
De coniuratione Catilinae 23
Portret van een aanhanger van Catilina.
| 1 | | Sed in ea coniuratione fuit Q.Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus |
| 2 | | coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant. Huic homini non minor vanitas |
| 3 | | inerat quam audacia: neque reticere quae audierat neque suamet ipse scelera occultare, |
| 4 | | prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia, muliere |
| 5 | | nobili, stupri vetus consuetudo; quoi cum minus gratus esset quia inopia minus largiri |
| 6 | | poterat, repente glorians maria montesque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi |
| 7 | | obnoxia foret, postremo ferocius agitare quam solitus erat. At Fulvia insolentiae Curi |
| 8 | | causa cognita tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de |
| 9 | | Catilinae coniuratione quae quoque modo audierat compluribus narravit. Ea res in primis |
| 10 | | studia hominum adcendit ad consulatum mandandum M.Tullio Ciceroni. Namque antea |
| 11 | | pleraque nobilitas invidia aestuabat, et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis |
| 12 | | egregius homo novos adeptus foret; sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia post |
| 13 | | fuere. |
| | | |
| | | Sallustius, De coniuratione Catilinae 23 |