Background image

terug

De aanhang van Catilina

In de onderstaande tekst geeft Cicero een beschrijving van de aanhang van Catilina.

11    Sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste qui iam fatetur se esse hostem,
2 et quem, quia, quod semper volui, murus interest, non timeo: de his qui dissimulant, qui
3 Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus? Quos quidem ego, si ullo modo fieri
4 possit, non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque id qua re
5 fieri non possit, si iam me audire volent, intellego. Exponam enim vobis,Quirites, ex quibus
6 generibus hominum istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam consili atque
7 orationis meae, si quam potero, adferam.
 
28    Unum genus est eorum qui magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent
9 quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt. Horum hominum species est
10 honestissima – sunt enim locupletes – voluntas vero et causa impudentissima.Tu agris, tu
11 aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis, et dubites de
12 possessione detrahere, adquirere ad fidem? Quid enim exspectas? Bellum? Quid ergo? In
13 vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putes? An tabulas novas?
14 Errant qui istas a Catilina exspectant: meo beneficio tabulae novae proferuntur, verum
15 auctionariae; neque enim isti qui possessiones habent alia ratione ulla salvi esse possunt.
16 Quod si maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum usuris
17 fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus civibus uteremur. Sed hosce
18 homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia possunt aut, si
19 permanebunt, magis mihi videntur vota facturi contra rem publicam quam arma laturi.
 
320    Alterum genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno, dominationem
21 tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores quos quieta re publica desperant perturbata
22 se consequi posse arbitrantur.Quibus hoc praecipiendum videtur, unum scilicet et idem
23 quod reliquis omnibus, ut desperent id quod conantur se consequi posse: primum omnium
24 me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in bonis viris,
25 magnam concordiam ordinum,maximam multitudinem,magnas praeterea militum copias;
26 deos denique immortales huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra
27 tantam vim sceleris praesentes auxilium esse laturos. Quod si iam sint id quod summo furore
28 cupiunt adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac
29 nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? Non
30 vident id se cupere quod, si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit necesse?
 
431    Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex
32 genere iste est Manlius cui nunc Catilina succedit. Hi sunt homines ex eis coloniis quas
33 Sulla constituit; quas ego universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum
34 sentio, sed tamen ei sunt coloni qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius
35 insolentiusque iactarunt. Hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis lectis, familiis
36 magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt ut, si salvi esse
37 velint, Sulla sit eis ab inferis excitandus: qui etiam non nullos agrestes homines tenues
38 atque egentes in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. Quos ego utrosque in
39 eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac
40 proscriptiones et dictaturas cogitare.Tantus enim illorum temporum dolor inustus est
41 civitati ut iam ista non modo homines sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur.
 
542    Quartum genus est sane varium et mixtum et turbulentum; qui iam pridem premuntur,
43 qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam
44 sumptibus in vetere aere alieno vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, proscriptione bonorum
45 defetigati permulti et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur.Hosce ego non
46 tam milites acres quam infitiatores lentos esse arbitror. Qui homines quam primum, si stare
47 non possunt, conruant, sed ita ut non modo civitas sed ne vicini quidem proximi sentiant.
48 Nam illud non intellego quam ob rem, si vivere honeste non possunt, perire turpiter velint,
49 aut cur minore dolore perituros se cum multis quam si soli pereant arbitrentur.
 
 Cicero, In Catilinam 2, 17-21