In de onderstaande tekst geeft Cicero een beschrijving van de aanhang van Catilina.
1 | 1 | | Sed cur tam diu de uno hoste loquimur et de eo hoste qui iam fatetur se esse hostem, |
| 2 | | et quem, quia, quod semper volui, murus interest, non timeo: de his qui dissimulant, qui |
| 3 | | Romae remanent, qui nobiscum sunt nihil dicimus? Quos quidem ego, si ullo modo fieri |
| 4 | | possit, non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque id qua re |
| 5 | | fieri non possit, si iam me audire volent, intellego. Exponam enim vobis,Quirites, ex quibus |
| 6 | | generibus hominum istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam consili atque |
| 7 | | orationis meae, si quam potero, adferam. |
| | | |
2 | 8 | | Unum genus est eorum qui magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent |
| 9 | | quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt. Horum hominum species est |
| 10 | | honestissima – sunt enim locupletes – voluntas vero et causa impudentissima.Tu agris, tu |
| 11 | | aedificiis, tu argento, tu familia, tu rebus omnibus ornatus et copiosus sis, et dubites de |
| 12 | | possessione detrahere, adquirere ad fidem? Quid enim exspectas? Bellum? Quid ergo? In |
| 13 | | vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putes? An tabulas novas? |
| 14 | | Errant qui istas a Catilina exspectant: meo beneficio tabulae novae proferuntur, verum |
| 15 | | auctionariae; neque enim isti qui possessiones habent alia ratione ulla salvi esse possunt. |
| 16 | | Quod si maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum usuris |
| 17 | | fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus civibus uteremur. Sed hosce |
| 18 | | homines minime puto pertimescendos, quod aut deduci de sententia possunt aut, si |
| 19 | | permanebunt, magis mihi videntur vota facturi contra rem publicam quam arma laturi. |
| | | |
3 | 20 | | Alterum genus est eorum qui, quamquam premuntur aere alieno, dominationem |
| 21 | | tamen exspectant, rerum potiri volunt, honores quos quieta re publica desperant perturbata |
| 22 | | se consequi posse arbitrantur.Quibus hoc praecipiendum videtur, unum scilicet et idem |
| 23 | | quod reliquis omnibus, ut desperent id quod conantur se consequi posse: primum omnium |
| 24 | | me ipsum vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in bonis viris, |
| 25 | | magnam concordiam ordinum,maximam multitudinem,magnas praeterea militum copias; |
| 26 | | deos denique immortales huic invicto populo, clarissimo imperio, pulcherrimae urbi contra |
| 27 | | tantam vim sceleris praesentes auxilium esse laturos. Quod si iam sint id quod summo furore |
| 28 | | cupiunt adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac |
| 29 | | nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros? Non |
| 30 | | vident id se cupere quod, si adepti sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit necesse? |
| | | |
4 | 31 | | Tertium genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex |
| 32 | | genere iste est Manlius cui nunc Catilina succedit. Hi sunt homines ex eis coloniis quas |
| 33 | | Sulla constituit; quas ego universas civium esse optimorum et fortissimorum virorum |
| 34 | | sentio, sed tamen ei sunt coloni qui se in insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius |
| 35 | | insolentiusque iactarunt. Hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis lectis, familiis |
| 36 | | magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt ut, si salvi esse |
| 37 | | velint, Sulla sit eis ab inferis excitandus: qui etiam non nullos agrestes homines tenues |
| 38 | | atque egentes in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. Quos ego utrosque in |
| 39 | | eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac |
| 40 | | proscriptiones et dictaturas cogitare.Tantus enim illorum temporum dolor inustus est |
| 41 | | civitati ut iam ista non modo homines sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur. |
| | | |
5 | 42 | | Quartum genus est sane varium et mixtum et turbulentum; qui iam pridem premuntur, |
| 43 | | qui numquam emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio, partim etiam |
| 44 | | sumptibus in vetere aere alieno vacillant, qui vadimoniis, iudiciis, proscriptione bonorum |
| 45 | | defetigati permulti et ex urbe et ex agris se in illa castra conferre dicuntur.Hosce ego non |
| 46 | | tam milites acres quam infitiatores lentos esse arbitror. Qui homines quam primum, si stare |
| 47 | | non possunt, conruant, sed ita ut non modo civitas sed ne vicini quidem proximi sentiant. |
| 48 | | Nam illud non intellego quam ob rem, si vivere honeste non possunt, perire turpiter velint, |
| 49 | | aut cur minore dolore perituros se cum multis quam si soli pereant arbitrentur. |
| | | |
| | | Cicero, In Catilinam 2, 17-21 |