1 | Iam res Romana adeo erat valida ut cuilibet finitimarum civitatium bello par |
2 | esset; sed penuria mulierum hominis aetatem duratura magnitudo erat, quippe |
3 | quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis conubia essent. Tum ex consilio |
4 | patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit qui societatem conubiumque |
5 | novo populo peterent: urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua |
6 | virtus ac di iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere; satis scire, |
7 | origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam virtutem; proinde ne |
8 | gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere. Nusquam |
9 | benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio |
10 | crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. Ac plerisque rogitantibus |
11 | dimissi ecquod feminis quoque asylum aperuissent; id enim demum compar |
12 | conubium fore. Aegre id Romana pubes passa et haud dubie ad vim spectare res |
13 | coepit. Cui tempus locumque aptum ut daret Romulus aegritudinem animi |
14 | dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri sollemnes; Consualia |
15 | vocat. Indici deinde finitimis spectaculum iubet; quantoque apparatu tum |
16 | sciebant aut poterant, concelebrant ut rem claram exspectatamque facerent. |
17 | Multi mortales convenere, studio etiam videndae novae urbis, maxime proximi |
18 | quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates; iam Sabinorum omnis multitudo |
19 | cum liberis ac coniugibus venit. Invitati hospitaliter per domos cum situm |
20 | moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam brevi rem |
21 | Romanam crevisse. Ubi spectaculi tempus venit deditaeque eo mentes cum |
22 | oculis erant, tum ex composito orta vis signoque dato iuventus Romana ad |
23 | rapiendas virgines discurrit. Magna pars forte in quem quaeque inciderat raptae: |
24 | quasdam forma excellentes, primoribus patrum destinatas, ex plebe homines |
25 | quibus datum negotium erat domos deferebant. Unam longe ante alias specie ac |
26 | pulchritudine insignem a globo Thalassi cuiusdam raptam ferunt multisque |
27 | sciscitantibus cuinam eam ferrent, identidem ne quis violaret Thalassio ferri |
28 | clamitatum; inde nuptialem hanc vocem factam. |
29 | Turbato per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt, incusantes |
30 | violatum hospitii foedus deumque invocantes cuius ad sollemne ludosque per fas |
31 | ac fidem decepti venissent. Nec raptis aut spes de se melior aut indignatio est |
32 | minor. Sed ipse Romulus circumibat docebatque patrum id superbia factum qui |
33 | conubium finitimis negassent; illas tamen in matrimonio, in societate |
34 | fortunarum omnium civitatisque et quo nihil carius humano generi sit liberum |
35 | fore; mollirent modo iras et, quibus fors corpora dedisset, darent animos; saepe |
36 | ex iniuria postmodum gratiam ortam; eoque melioribus usuras viris quod |
37 | adnisurus pro se quisque sit ut, cum suam vicem functus officio sit, parentium |
38 | etiam patriaeque expleat desiderium. Accedebant blanditiae virorum, factum |
39 | purgantium cupiditate atque amore, quae maxime ad muliebre ingenium |
40 | efficaces preces sunt. |