Background image

terug

Medea

Medea twijfelt of ze moet toegeven aan haar liefde voor Jason. Uiteindelijk besluit ze dit niet te doen. Ze gaat vervolgens naar het altaar van Hecate.

74Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras
75quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat,
76et iam fortis erat pulsusque resederat ardor,
77cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit;
78erubuere genae totoque recanduit ore,
79utque solet ventis alimenta adsumere quaeque
80parva sub inducta latuit scintilla favilla
81crescere et in veteres agitata resurgere vires,
82sic iam lenis amor, iam quem languere putares,
83ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.
84Et casu solito formosior Aesone natus
85illa luce fuit; posses ignoscere amanti.
86Spectat et in vultu veluti tum denique viso
87lumina fixa tenet nec se mortalia demens
88ora videre putat nec se declinat ab illo.
89Ut vero coepitque loqui dextramque prehendit
90hospes et auxilium submissa voce rogavit
91promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:
92'Quid faciam video, nec me ignorantia veri
93decipiet, sed amor. Servabere munere nostro;
94servatus promissa dato!' Per sacra triformis
95ille deae lucoque foret quod numen in illo
96perque patrem soceri cernentem cuncta futuri
97eventusque suos et tanta pericula iurat;
98creditus accepit cantatas protinus herbas
99edidicitque usum laetusque in tecta recessit.
Ovidius, Met. VII, 74-99