Background image

terug

Inachus op zoek naar Io

Inachus gaat op zoek naar zijn dochter Io.

583Inachus unus abest imoque reconditus antro
584fletibus auget aquas natamque miserrimus Io
585luget ut amissam. Nescit vitane fruatur
586an sit apud manes, sed quam non invenit usquam
587esse putat nusquam atque animo peiora veretur.
588Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam
589flumine et 'O virgo Iove digna tuoque beatum
590nescioquem factura toro, pete' dixerat 'umbras
591altorum nemorum' (et nemorum monstraverat umbras)
592'dum calet et medio sol est altissimus orbe.
593Quod si sola times latebras intrare ferarum,
594praeside tuta deo nemorum secreta subibis,
595nec de plebe deo, sed qui caelestia magna
596sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.
597Ne fuge me!' (fugiebat enim.) Iam pascua Lernae
598consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,
599cum deus inducta latas caligine terras
600occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.
601Interea medios Iuno despexit in Argos,
602et noctis faciem nebulas fecisse volucres
603sub nitido mirata die, non fluminis illas
604esse nec umenti sensit tellure remitti;
605atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae
606deprensi totiens iam nosset furta mariti.
607Quem postquam caelo non repperit, 'Aut ego fallor
608aut ego laedor' ait delapsaque ab aethere summo
609constitit in terris nebulasque recedere iussit.
610Coniugis adventum praesenserat inque nitentem
611Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam;
612bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae,
613quamquam invita, probat, nec non et cuius et unde
614quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.
615Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor
616desinat inquiri; petit hanc Saturnia munus.
617Quid faciat? Crudele suos addicere amores,
618non dare suspectum est; pudor est, qui suadeat illinc,
619hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore,
620sed leve si munus sociae generisque torique
621vacca negaretur, poterat non vacca videri.
622Paelice donata non protinus exuit omnem
623diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,
624donec Arestoridae servandam tradidit Argo.
625Centum luminibus cinctum caput Argus habebat;
626inde suis vicibus capiebant bina quietem,
627cetera servabant atque in statione manebant.
628Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io;
629ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.
630Luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est
631claudit et indigno circumdat vincula collo.
632Frondibus arboreis et amara pascitur herba
633proque toro terrae non semper gramen habenti
634incubat infelix limosaque flumina potat.
635Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet
636tendere, non habuit quae bracchia tenderet Argo,
637et conata queri mugitus edidit ore.
638Pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.
639Venit et ad ripas ubi ludere saepe solebat,
640Inachidas ripas, novaque ut conspexit in unda
641cornua pertimuit seque exsternata refugit.
642Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse
643quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores
644et patitur tangi seque admirantibus offert.
645Decerptas senior porrexerat Inachus herbas;
646illa manus lambit patriisque dat oscula palmis,
647nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur,
648oret opem nomenque suum casusque loquatur.
649Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,
650corporis indicium mutati triste peregit.
Ovidius, Met. I, 583-650